monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > bavPal.lat.1554.82 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 5
Et haec controversia non eget [hii] divisione, nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem LATRO fecit; proposuit illam, an, etiamsi non malo adversus uxorem animo [fuit] maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit. deinde: an etiam malo adversus uxorem animo fecerit. FUSCUS ARELLIUS iuris quaestioni subiecit non posse illam discedere a viro; nam et hoc illam iure iurando obligavit; hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut vivi non diducerentur, cum illud quoque caverint, ne morte dividerentur.